Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.53.1 Cic. Fam. 13.53.2 (English) >>Cic. Fam. 13.53.2

Scr. in Cilicia vel ex. a. 70] (51) vel in. a. 704 (50), ut videtur. CICERO THERMO PROPR. S. 13.53.1 L. Genucilio Curvo iam pridem utor familiarissime, optimo viro et homine gratissimo. Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur ; patietur autem in omnibus ; nihil enim abs te umquam, quod sit alienum tuis aut etiam suis moribus, postulabit. 13.53.2 praecipue autem tibi commendo negotia eius, quae sunt in Hellesponto, primum ut obtineat id iuris in agris, quod ei Pariana civitas decrevit et dedit et quod semper obtinuit sine ulla controversia, deinde, si quid habebit cum aliquo Hellespontio controversiae, ut in illam διοίκησιν reicias. sed non mihi videor, cum tibi totum hominem diligentissime commendarim, singulas ad te eius causas perscribere debere. summa illa est : quicquid offici, benefici, honoris in Genucilium contuleris, id te existimabo in me ipsum atque in rem meam contulisse.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 13.53.1 Cic. Fam. 13.53.2 (English) >>Cic. Fam. 13.53.2

Powered by PhiloLogic